- ANCHURUS
- ANCHURUSMide fil. de quo sic Plut. in Parall. Circa Celaenon, Phrygiae oppidum, terrae hiatus cum aqua domos complures ipsis cum hominibus absorpsit in prosundum. Midas Rexoraculô monitus, ut res eo pretiosissimas consiceret; ita enim futurum, ut terra coiret, aurô et argentô iniectis, nihil opus attulit. Anchurus igitur, Regisfilius, cum nihil in vita humana pretiosus esse animâ fecum ipse versassets datis genitort complexibus, et Timotheae uxori, equum ascendit, inque biantem locum concitatus est. Ac sic terra rursus coiit, et auream co loco Iovis Idaei aram Midas dedicavit. Huius rei quoque testis est Callisthenes, l. 2. Metam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.